- VENATIO Direptionis
- VENATIO Direptionisapud Flav. Vopiscum in Probo, c. 19. Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet: quale spectaculi genus fuerit, idem mox hisce exponit: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis late longeque trabibus affixae sunt, terra deinde superiecta, totusque Circus ad silvae consitus speciem, gratiâ novi viroris effronduit. Immissi deinde per omnes aditus struthiones mille, mille cervi, mille abri, mille damae, ibices, oves ferae et coetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. Silvam Capitolinus hinc vocat, in Gordianis, c. 3. a qua diversum omnino Pancarpum fuit, ut in quo homines mereede conducti cum bestiis depugnarent. Hinc idem Vopiscus paulo post, Addidit aliâ die ??? Amphitheatro centum iubatos leones. Vide supra voce Pancarpum. Auctor primus Venationis huius Circensis Heliogabalus fuit, teste Lampridiô, c. 26. quam et sequentes qua privati Consules, qua Imperatores, in editiones Ludorum suorum usurpârunt, usque ad principatum Constantini M. a quo tempore nulla alia in usu ac more fuêre missilia et sparsiones Consulates quam ex auro, argento et aere numismatum, Venationis mansuetas feras diripere solitae etiam mentione exstinctâ. Παγκαρπον tamen ulterius durâsse, discimus ex Nov. 105. etc. Vide hanc in rem plura supra, ubi de Herbaticis Animalibus, nec non voce Silva.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.